Wypowiedzi
-
Philosophus: Quomodo vos, iuvenes Romani, otium agitis?
Marcus: Saepissime cum parentibus in villam rusticam properamus ibique requiescimus. Pater meus tempus agit in contemplatione, libros legit, orationes componit. Putat enim otium sine litteris mortem esse. At ego cum sorore et fratre legimus, ambulamus, pila aut aleis ludimus.
Publius: Nos quoque in villa rustica tempus agimus. Parentes diu piscinam aedificabant et magnificis operibus ornabant. Nunc amicos invitant, convivia edunt. Maxime eis placet captare pisces e fenestra villae.
Quintus: Mea familia villam non habet. Pater diu laborat - tondet homines in thermis. Igitur in urbe tempus ago, imprimis... in thermis. Patri adsum, praeterea nato, corpus exerceo etiam carmina poetarum audio.
Aulus: Pater meus lanista est igitur cum eo saepe in amphitheatro sum. Tempus in amphitheatro actum est meum otium, sed patris negotium.
Philosophus: Amatisne ludos?
Marcus: Sic. Ego fabulas in theatro libenter specto.
Aulus: Mihi spectacula in theatro non placent, nam actores suam propriam naturam abiciunt et alienam personam agunt, simulant. Interea in amphitheatro vera spectacula sunt: vera proelia, verus sanguis, vera mors.
Quintus: Ego autem athletas malo. Proelium quoque est verum, sed sine sanguine. Imperator magnificum stadium aedificat et mox athletae ibi certabunt.
Publius: Mea sententia ludi circenses sunt magnificentissima spectacula. Cum fratribus saepe eos in Circo Maximo admiramur.
Philosophus: Seneca, philosophus vester, vere dicebat: "Tria sunt genera vitae: unum voluptati vacat, alterum centemplationi, tertium actioni."