konto usunięte

Temat: quaestiones quodlibetales

Zapraszam wszystkich miłośników łaciny i nie tylko do zadawania pytań wszelakich :)
Lesculus Fabius

Lesculus Fabius civis Romanus, Res
Publica Romana

Temat: quaestiones quodlibetales

"Quaelibet quaestiones" esse debent, nam verbum in nomen adiectivum transmutare alienum a moribus sermonis Latini mihi videtur. Noli iocari, ubi multi exemplum capiunt ! Hoc verbum nuper formatum comperta atque notissima verba debilitare non debet. Tu przecipue, Ciceronis translatrix sublimis stili custos esto !
Quae olim non existebant, inveniantur, non ilae, quae florebant, immutentur.
Lesculus Fabius

Lesculus Fabius civis Romanus, Res
Publica Romana

Temat: quaestiones quodlibetales

Aquarum die festo permittite mihi pauca de originibus aquarum in Polonia dicere. Nam origines aquarum semper sacrosanctae habebantur. Quas apud nostrates cloacarum loco adhibentur et sordibus urbanis atque paganis inquinantur. Nympharum loca sacra esse debent, ubi sacellae illis sacratae instituantur. Quanta vis aquarum neglectarum
quoque anno veris tempore e ripis erumpit, quanta postea penuria umiditatis aetate queritur ! Non satis sumus cauti atque pii, ut aquarum copiam omni tempore asservemus, nedum perdamus.Qui ipsi corpore meliore aqua sumus, caveamus, ne stultitiae ardore igneo peramus ! Quisque nympharum templa ad aquarum origines sacrificemus et custodes aquae vivae simus. Vale nympharum decus!
Lesculus Fabius

Lesculus Fabius civis Romanus, Res
Publica Romana

Temat: quaestiones quodlibetales

Carolinae vultus suum monstranti

Adhuc spectavi totam te
cum pede elevato,
Ore tuo mirabili
nunc stupeo spectato.

Non descriptione opus est,
nec adulari licet,
sed celebrare denuo
quae frustra mem' allicit

Vitanda 'st, divi prosperi,
vitanda 'st improba Siren,
quae vocat, unde nullius
vox vocat, ubi silent.

Nunc scitus hanc imaginem
specto non sine cura:
spectandi causa vocas me
verba pollicitura !

konto usunięte

Temat: quaestiones quodlibetales

Lesculus Fabius:
Carolinae vultus suum monstranti

Adhuc spectavi totam te
cum pede elevato,
Ore tuo mirabili
nunc stupeo spectato.

Non descriptione opus est,
nec adulari licet,
sed celebrare denuo
quae frustra mem' allicit

Vitanda 'st, divi prosperi,
vitanda 'st improba Siren,
quae vocat, unde nullius
vox vocat, ubi silent.

Nunc scitus hanc imaginem
specto non sine cura:
spectandi causa vocas me
verba pollicitura !


Oh! Mi Lescule! Carissime omnium! Carmen hoc a Te scriptum estne? Carmine hoc lecto tanto amore in Te exarsi, ut paene iam mortua sim :)

konto usunięte

Temat: quaestiones quodlibetales

Lesculus Fabius:
"Quaelibet quaestiones" esse debent, nam verbum in nomen adiectivum transmutare alienum a moribus sermonis Latini mihi videtur. Noli iocari, ubi multi exemplum capiunt ! Hoc verbum nuper formatum comperta atque notissima verba debilitare non debet. Tu przecipue, Ciceronis translatrix sublimis stili custos esto !
Quae olim non existebant, inveniantur, non ilae, quae florebant, immutentur.


Quaestiones quodlibetales non solum sanctus Thoma Aquinas Johannes Duns Scotusque scripserunt... Marcum Tullium in locis caelestibus horum verba comprehendere constat!



Wyślij zaproszenie do