konto usunięte

Temat: Latine loquamur, ne quis barbarus cognoscat, quod in...

Salve! Quid agis? Ego nunc libros De inventione Ciceronis in linguam Polonorum verto. Marcus Tullius valde mihi placet.Karolina Ekes edytował(a) ten post dnia 10.03.10 o godzinie 16:32
Lesculus Fabius

Lesculus Fabius civis Romanus, Res
Publica Romana

Temat: Latine loquamur, ne quis barbarus cognoscat, quod in...

Johannis Goethe "Faustus T.III" finitur sententia:
"das ewig Weibliche zieht uns hinan" i.e.
"Quod sempiternum muliebre,atrahit nos" vel
"Mulieritas allicit nos" , ergo nos viros.
Attamen num mulieres similia dicere possint:"sempiternum virile /sempiterna virilitas/ allicit nos?" Haec est mea quaestio.
Quae sunt nunc propria (virtutes aut vitia) mulieris aut viri ?
Nihilne hodie interest ? Quod allicit utrumque ? Ohe !
Lesculus Fabius

Lesculus Fabius civis Romanus, Res
Publica Romana

Temat: Latine loquamur, ne quis barbarus cognoscat, quod in...

Scriptor rerum gestatum Niderlandicus quidam de filia alicuius scripsit, quae "habebat virilitatem et femineitatem". De hac re mentionem facio, nam istud nomen :"femineietas" mirum mihi videbatur, Et recte, Latinitas antiqua nescit hoc, scit autem "mulieritas".Antequam deus aliquid apud Platonem homines duplices diviserit in dimiadias, quae abhinc se continue quaerebant et allicebant, Tiresias primus amborum sexuum vuluptates comparare poterat, ex muliere enim vir factus est. Iove cum Iunona certantibus, cuiusne cuius voluptas, feminae aut viri maior sit, femineam ille maioris fecerit. Amor ergo masculinus Iove teste repeti soleat, ut amori uni muliebri adaequet. Quae cum ita sint, adaequatio sexuum falsa res esse videtur. Vale, decus philologiae atque Mercurii conubio coniunctorum! Res ipsa desiderat, ut silentio non praetereat.

Następna dyskusja:

Quidquid latine dictum sit,...




Wyślij zaproszenie do